| Chapter 3 |
1 |
filii sapientiae ecclesia iustorum et natio illorum obaudientia et dilectio |
2 |
iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis |
3 |
Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens in filios |
4 |
qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab illis in oratione dierum exaudietur |
5 |
et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam |
6 |
qui honorat patrem iucundabitur in filiis |
7 |
qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabit matri |
8 |
qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt |
9 |
in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum |
10 |
ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius in novissimo manet |
11 |
benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta |
12 |
ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio |
13 |
gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore |
14 |
fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius |
15 |
et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione |
16 |
nam pro peccato matris restituetur tibi bonum |
17 |
et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata |
18 |
quam malae famae est qui relinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat matrem |
19 |
fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris |
20 |
quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam |
21 |
quoniam magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur |
22 |
altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed quae praecepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus |
23 |
non est enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt videre oculis tuis |
24 |
in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus eius non eris curiosus |
25 |
plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi |
26 |
multos enim inplanavit suspicio illorum et in vanitate detinuit sensus illorum |
27 |
cor durum male habebit in novissimo et qui amat periculum in illo peribit |
28 |
cor ingrediens duas vias non habebit successus et pravicordius in illis scandalizabitur |
29 |
cor nequam gravabitur doloribus et peccator adiciet ad peccandum |
30 |
synagogae superborum non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis et non intellegetur |
31 |
cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam |
32 |
sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit |
33 |
ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit peccatis |
34 |
et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum |