| Chapter 4 |
1 |
fili elemosynam pauperis ne fraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere |
2 |
animam esurientem ne despexeris et non exasperes pauperem in inopia sua |
3 |
cor inopis ne adflixeris et non protrahas datum angustianti |
4 |
rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem tuam ab egeno |
5 |
ab inope ne avertas oculos propter iram et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere |
6 |
maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio illius exaudiet autem eum qui fecit illum |
7 |
congregationi pauperum affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum |
8 |
declina pauperi aurem tuam et redde debitum tuum et responde pacifica in mansuetudine |
9 |
libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras in anima tua |
10 |
in iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum |
11 |
et eris velut filius Altissimi obaudiens et miserebitur tui magis quam mater |
12 |
sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit exquirentes se et praeibit in viam iustitiae |
13 |
et qui illam diligit diligit vitam et qui vigilaverint ad illam conplectebuntur placorem eius |
14 |
qui tenuerint illam vitam hereditabunt et quo introibit benedicit Deus |
15 |
qui serviunt ei obsequentes erunt Sancto et eos qui diligunt illam diligit Deus |
16 |
qui audit illam iudicat gentes et qui intuetur illam permanebit confidens |
17 |
si crediderit ei hereditabit illam et erunt in confirmatione creaturae illorum |
18 |
quoniam in temptatione ambulat cum eo et in primis eligit eum |
19 |
timorem et metum et adprobationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec temptet illum in cogitationibus illius et credat animae illius |
20 |
et firmabit illum et iterum adducet directum ad illum |
21 |
et denudat absconsa sua et thesaurizat super illum scientiam et intellectum iustitiae |
22 |
si autem oberraverit derelinquet eum et tradet illum in manus inimici sui |
23 |
fili conserva tempus et devita a malo |
24 |
pro anima tua non confundaris dicere verum |
25 |
est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et gratiam |
26 |
ne accipias faciem adversus faciem tuam nec adversus animam tuam mendacium |
27 |
non reverearis proximum tuum in casum suum |
28 |
nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore eius |
29 |
in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus iustitiae |
30 |
non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tuae confundere |
31 |
non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te homini pro peccato |
32 |
noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii |
33 |
pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos |
34 |
noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis |
35 |
noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi |
36 |
non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad reddendum collecta |