| Chapter 9 |
1 |
non zeles mulierem sinus tui ne ostendas super te malitiam doctrinae nequam |
2 |
non des mulieri potestatem animae tuae ne ingrediatur in virtute tua et confundaris |
3 |
ne respicias mulierem multivolam ne forte incidas in laqueos illius |
4 |
cum psaltrice ne adsiduus sis nec audias illam ne forte pereas in efficacia illius |
5 |
virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore illius |
6 |
non des fornicariis animam tuam in nullo ne perdas te et hereditatem tuam |
7 |
noli conspicere in vicis civitatis nec oberraveris in plateis illius |
8 |
averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias speciem alienam |
9 |
propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit |
10 |
omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via conculcatur |
11 |
speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit |
12 |
cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum |
13 |
et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo labaris in perditionem |
14 |
ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis illi |
15 |
vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes illud |
16 |
non zeles gloriam et opes peccatoris non enim scis quae futura sit illius subversio |
17 |
non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius |
18 |
longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis |
19 |
et si accesseris ad illum noli aliquid committere ne forte auferat vitam tuam |
20 |
communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis |
21 |
secundum virtutem tuam cave te a proximo et cum sapientibus et prudentibus tracta |
22 |
viri iusti sint tibi convivae et in timore Dei sit gloriatio tibi |
23 |
et in sensu sit tibi cogitatus et omnis narratio tua in praeceptis Altissimi |
24 |
in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum |
25 |
terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius in verbo suo odibilis erit |