| Chapter 10 |
1 |
iudex sapiens vindicabit populum suum et principatus sensati stabilis erit |
2 |
secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes |
3 |
rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium |
4 |
in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam |
5 |
in manu Dei potestas hominis et super faciem scribae inponet honorem suum |
6 |
omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae |
7 |
odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium |
8 |
regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos |
9 |
avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis |
10 |
nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua |
11 |
omnis potentatus brevis via |
12 |
brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur |
13 |
cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes |
14 |
initium superbiae hominis apostatare a Deo |
15 |
quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem |
16 |
propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem |
17 |
sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis |
18 |
radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus |
19 |
terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum |
20 |
arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra |
21 |
perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu |
22 |
non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum |
23 |
semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini |
24 |
in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius |
25 |
gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est |
26 |
non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem |
27 |
magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum |
28 |
servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur |
29 |
noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore angustiae |
30 |
melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem |
31 |
fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum |
32 |
peccantem in animam suam quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem animam suam |
33 |
pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam |
34 |
qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur |