| Chapter 15 |
1 |
qui timet Deum faciet illud et qui continens est iustitiae adprehendet illam |
2 |
et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet illum |
3 |
cibabit illum panem vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur |
4 |
et continebit illum et non confundetur et inaltabit illum apud proximos suos |
5 |
et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stolam gloriae vestiet illum |
6 |
iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit illum |
7 |
homines stulti non adprehendent illam et homines sensati obviabunt illi homines stulti non videbunt illam longe enim abest a superbia et dolo |
8 |
viri mendaces non erunt illius memores et viri veraces inveniuntur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei |
9 |
non est speciosa laus in ore peccatoris |
10 |
quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiae enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi |
11 |
non dixeris per Deum abest quae odit enim ne feceris |
12 |
non dicas ille me inplanavit non enim necessarii sunt illi homines impii |
13 |
omne execramentum erroris odit Deus et non erit amabile timentibus illum |
14 |
Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui |
15 |
adiecit mandata et praecepta sua |
16 |
si volueris mandata conservabunt te et in perpetuum fidem placitam facere |
17 |
adposuit tibi aquam et ignem ad quod voles porrige manum tuam |
18 |
ante hominem vita et mors bonum et malum quod placuerit ei dabitur illi |
19 |
quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes sine intermissione |
20 |
oculi Dei ad timentes eum et ipse agnoscit omnem operam hominis |
21 |
nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi |
22 |
non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium |