| Chapter 21 |
1 |
fili peccasti non adicias iterum sed et de pristinis deprecare ut tibi remittatur |
2 |
quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa suscipient te |
3 |
dentes leonis dentes eius interficientes animas hominum |
4 |
quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plagae illius non est sanitas |
5 |
cataplectatio et iniuriae adnullabunt substantiam sic substantia superbiae eradicabitur |
6 |
deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet et iudicium festinato adveniet illi |
7 |
qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum |
8 |
notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso |
9 |
qui aedificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in hieme |
10 |
stuppa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis |
11 |
via peccantium conplanata lapidibus et in fine illorum inferi et tenebrae et poena |
12 |
qui custodit iustitiam continebit sensum eius |
13 |
consummatio timoris Dei sapientia et sensus |
14 |
non erudietur qui non est sapiens in bono |
15 |
est autem insipientia quae abundat in malo et non est sensus ubi abundat amaritudo |
16 |
scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitae permanet |
17 |
cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit |
18 |
verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum |
19 |
narratio fatui quasi sarcina in via nam in labiis sensati invenietur gratia |
20 |
os prudentis quaeritur in ecclesia et verba illius cogitabunt in cordibus suis |
21 |
tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia insensati inenarrabilia verba |
22 |
conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram |
23 |
fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite ridebit |
24 |
ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro |
25 |
pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona potentis |
26 |
stultus a fenestra respiciet in domum vir autem eruditus foris stabit |
27 |
stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur contumelia |
28 |
labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium statera ponderabuntur |
29 |
et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum |
30 |
dum maledicit impius diabolum maledicit ipse animam suam |
31 |
susurrio coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et qui manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur |