| Chapter 26 |
1 |
mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum illorum duplex |
2 |
mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit |
3 |
pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis |
4 |
divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris |
5 |
a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit |
6 |
delatura civitatis et collectio populi |
7 |
et calumniam mendacem super mortem omnia gravia |
8 |
dolor cordis et luctus mulier zelotypa |
9 |
in muliere infideli flagellum linguae omnibus communicans |
10 |
sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem |
11 |
mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius non contegetur |
12 |
fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur |
13 |
in filia non avertente se firma custodiam ne inventa occasione utatur se |
14 |
ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te neglexerit |
15 |
sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat |
16 |
gratia mulieris sedulae delectabit virum suum et ossa illius inpinguabit |
17 |
disciplina illius datus Dei |
18 |
mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae |
19 |
gratia super gratiam mulier sancta et pudorata |
20 |
omnis autem ponderatio non est digna continentis animae |
21 |
sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius |
22 |
lucerna splendens super candelabrum sanctum et species faciei super aetatem stabilem |
23 |
columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis mulieris |
24 |
fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctae |
25 |
in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit |
26 |
vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus |
27 |
et qui transgreditur a iustitia ad peccatum Deus paravit eum ad rompheam |
28 |
duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt difficile exuitur negotians a neglegentia et non iustificabitur caupo a peccatis labiae |