| Chapter 27 |
1 |
propter inopiam multi deliquerunt et qui quaerit locupletari avertit oculum suum |
2 |
si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis |
3 |
conteretur delictum |
4 |
si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur domus tua |
5 |
si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis in cogitatu illius |
6 |
vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis |
7 |
sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum excogitatum hominis cordis |
8 |
ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est hominum |
9 |
si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum |
10 |
volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur |
11 |
leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus iniquitates |
12 |
homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus sicut luna inmutatur |
13 |
in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium adsiduus esto |
14 |
narratio peccantium odiosa et risus illorum delictis peccati |
15 |
loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et inreverentia ipsius obturatio aurium |
16 |
effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum auditus gravis |
17 |
qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet amicum ad animum suum |
18 |
dilige proximum et coniungere fide cum illo |
19 |
quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post eum |
20 |
sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit amicitiam proximi sui |
21 |
et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies |
22 |
non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est |
23 |
conligare et maledicti est concordatio |
24 |
denudare autem amici mysteria desperatio est |
25 |
annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet |
26 |
in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum |
27 |
multa audivi et non coaequavi ei et Dominus odiet illum |
28 |
qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera |
29 |
et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo |
30 |
facienti nequissimum super ipsum devolvetur et non agnoscet unde adveniat illi |
31 |
inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi |
32 |
laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor autem consumet illos antequam moriantur |
33 |
ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens erit illorum |