| Chapter 31 |
1 |
vigilia honestatis tabefacit carnes et cogitatus illius auferet somnum |
2 |
cogitatus praesentiae avertit sensum et infirmitas gravis sobriam facit animam |
3 |
laboravit dives in congregatione substantiae et in requie sua replebitur bonorum suorum |
4 |
laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit |
5 |
qui aurum diligit non iustificabitur et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea |
6 |
multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius perditio illorum |
7 |
lignum offensionis est aurum sacrificantium vae illis qui sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo |
8 |
beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris |
9 |
quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua |
10 |
quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit |
11 |
ideo stabilita sunt bona illius in Deo et elemosynas illius enarrabit ecclesia sanctorum |
12 |
de continentia supra mensam magnam sedisti non aperias super illam faucem tuam prior |
13 |
non dicas simulata sunt quae super illa sunt |
14 |
memento quoniam malum oculus nequa |
15 |
nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua lacrimabitur cum viderit |
16 |
ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus obrubescas |
17 |
nec conprimaris in convivio |
18 |
intellege proximi tui ex te ipso |
19 |
utere quasi homo frugi quae tibi adponuntur et non cum manducas multum odio habearis |
20 |
cessa prior causa disciplinae et noli nimius esse ne forte offendas |
21 |
et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas manum tuam nec prior poscas bibere |
22 |
quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem |
23 |
vigilia et cholera et tortura viro infrunito |
24 |
somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et anima illius cum ipso delectabitur |
25 |
et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates |
26 |
audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea verba |
27 |
in omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas non occurret tibi |
28 |
splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele |
29 |
in nequissimo pane murmurabit civitas et testimonium nequitiae illius verum est |
30 |
diligentes in vino noli provocare multos enim exterminavit vinum |
31 |
ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum |
32 |
aequavit in vita vinum hominibus si bibas illud moderate eris sobrius |
33 |
quae est vita quae minuitur vino |
34 |
quid defraudat vitam mors |
35 |
vinum in iucunditate creatum est non in ebrietate ab initio |
36 |
exultatio animae et cordis vinum moderate potatum |
37 |
sanitas est et corpori et animae |
38 |
vinum multum potatum inritationem et iram et ruinas multas facit |
39 |
amaritudo animae vinum multum potatum |
40 |
ebrietatis animositas inprudentis offensio minorans virtutem et faciens vulnera |
41 |
in convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in iucunditate illius |
42 |
verba inproperii non dicas illi et non premas illum in repetendo |