| Chapter 32 |
1 |
rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis |
2 |
curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe |
3 |
ut laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias coronam et dignationem consequaris conrogationis |
4 |
loquere maior natu decet enim te |
5 |
primum verbum diligenti scientiam et non inpedias musica |
6 |
ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli extolli in sapientia tua |
7 |
gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio musicorum in convivio vini |
8 |
sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino |
9 |
audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia |
10 |
adulescens loquere in tua causa vix |
11 |
si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum |
12 |
in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quaerens |
13 |
in medio magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non multum loquaris |
14 |
ante grandinem praeibit coruscatio et pro reverentia accedet tibi bona gratia |
15 |
et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude |
16 |
et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo |
17 |
et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis |
18 |
qui timet Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem |
19 |
qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit scandalizabitur in ea |
20 |
qui timent Dominum invenient iudicium iustum et iustitias quasi lucem accendent |
21 |
peccator homo devitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet conparationem |
22 |
vir consilii non disperiet intellegentia alienus et superbus non pertimescit timorem |
23 |
etiam postquam fecit cum eo sine consilio et suis insectationibus arguetur |
24 |
fili sine consilio nihil facias et post factum non paeniteberis |
25 |
in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas te viae laboriosae ne ponas animae tuae scandalum |
26 |
et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende |
27 |
in omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim conservatio mandatorum |
28 |
qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in illo non minorabuntur |