| Chapter 35 |
1 |
qui conservat legem multiplicat orationem |
2 |
sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab omni iniquitate |
3 |
et deprecatio recedere ab iniustitia |
4 |
|
5 |
|
6 |
non apparebis ante conspectum Dei vacuus |
7 |
haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt |
8 |
oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu Altissimi |
9 |
sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non obliviscetur Dominus |
10 |
bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum |
11 |
in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione sanctifica decimas tuas |
12 |
da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum |
13 |
quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi |
14 |
noli offerre munera prava non enim suscipiet illa |
15 |
et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est et non est apud illum gloria personae |
16 |
non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi exaudiet |
17 |
non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat loquellam gemitus |
18 |
nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio |
19 |
a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis |
20 |
qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes propinquabit |
21 |
oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus |
22 |
et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum |
23 |
et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet |
24 |
donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumptionem illius |
25 |
donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos misericordia sua |
26 |
speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes pluviae in tempore siccitatis |