| Chapter 36 |
1 |
miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum |
2 |
et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua |
3 |
adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam |
4 |
sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis |
5 |
ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est Deus praeter te Domine |
6 |
innova signa et inmuta mirabilia |
7 |
glorifica manum et brachium dextrum |
8 |
excita furorem et effunde iram |
9 |
extolle adversarium et adflige inimicum |
10 |
festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua |
11 |
in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem |
12 |
contere caput principum inimicorum dicentium non est alius praeter nos |
13 |
congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio |
14 |
miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israhel quem coaequasti primogenito tuo |
15 |
miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem civitati requiei tuae |
16 |
reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum |
17 |
da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores |
18 |
da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum |
19 |
secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum |
20 |
omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior |
21 |
fauces contingit cibum ferae et cor sensatum verba mendacia |
22 |
cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi |
23 |
omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae |
24 |
species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium |
25 |
si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non est vir illius contra filios hominum |
26 |
qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies |
27 |
ubi non est sepis diripietur possessio et ubi non est mulier gemescit egens |
28 |
cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem |