| Chapter 43 |
1 |
altitudinis firmamentum pulchritudo est species caeli in visione gloriae |
2 |
sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus Excelsi |
3 |
in meridiano exuret terram in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris |
4 |
tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos |
5 |
magnus Dominus qui fecit illum et in sermonibus eius festinavit iter |
6 |
et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum aevi |
7 |
a luna signum diei festi luminare quod minuitur in consummatione |
8 |
mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in consummatione |
9 |
vas castrorum in excelsis in firmamento caeli resplendens |
10 |
species caeli gloriosa stellarum mundum inluminans in excelsis Dominus |
11 |
in verbis Sancti stabunt ad iudicium et non exardescent in vigiliis suis |
12 |
vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus est in splendore suo |
13 |
gyravit caelum in circuitu gloriae suae manus Excelsi aperuerunt illum |
14 |
imperio suo adceleravit nivem et adcelerat coruscationes emittere iudicii sui |
15 |
propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae sicut aves |
16 |
in magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides grandinis |
17 |
in conspectu eius commovebuntur montes et in voluntate eius adspirabit notus |
18 |
vox tonitrui eius exprobravit terram tempestas aquilonis et congregatio spiritus |
19 |
sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut lucusta demergens descensus eius |
20 |
pulchritudinem coloris eius admirabitur oculus et super imbrem eius expavescet cor |
21 |
gelum sicut salem effundet super terram et dum gelaverit fiet tamquam cacumina tribuli |
22 |
frigidus ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab aqua super omnem congregationem aquarum requiescet et sicut lorica induet se aquis |
23 |
devorabit montes et exuret desertum et extinguet viridem sicut ignem |
24 |
medicina omnium in festinationem nebulae ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum |
25 |
in sermone eius silebit ventus et plantavit illum Dominus Iesus |
26 |
qui navigat mare enarrat periculum eius et audientes auribus non admirabimur |
27 |
illic praeclara et mirabilia opera varia genera bestiarum et omnium pecorum et creatura beluarum |
28 |
propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone eius conposita sunt omnia |
29 |
multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem sermonum ipse est in omnibus |
30 |
gloriantes ad quid valebimus ipse enim Omnipotens super omnia opera sua |
31 |
terribilis Dominus et magnus vehementer |
32 |
quantumcumque potueritis supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia eius |
33 |
benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis maior est enim omni laude |
34 |
exaltantes eum replemini virtute ne laboretis non enim habebitis |
35 |
quis vidit eum et enarrabit et quis magnificabit eum sicut est ab initio |
36 |
multa abscondita sunt maiora horum pauca enim vidimus operum eius |
37 |
omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam |