| Chapter 50 |
1 |
Simon Onii filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit |
2 |
templi etiam altitudo ab ipso fundata est duplex aedificatio excelsa parietis templi |
3 |
in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare adimpleti sunt supra modum |
4 |
qui curavit gentem suam et liberavit illam a pernicie |
5 |
qui praevaluit amplificare civitatem qui adeptus est gloriam in conversatione gentis et ingressum domus et atrii amplificatus est |
6 |
quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis lucet |
7 |
et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo Dei |
8 |
quasi arcus effulgens in nebulam gloriae et quasi flos rosarum in diebus veris quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi tus redolens in diebus aestatis |
9 |
quasi ignis effulgens et tus ardens in igni |
10 |
quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso |
11 |
quasi oliva pullulans et gyrus in altitudinem se tollens in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum consummatione virtutis |
12 |
in ascensu altarii sancti gloriam dedit sanctitatis amictum |
13 |
in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano |
14 |
sic circa illum steterunt quasi rami in palma et omnes filii Aaron in gloria sua |
15 |
oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israhel et consummationem fungens in ara amplificare oblationem excelsi Regis |
16 |
porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae |
17 |
et fudit in fundamenta altarii odorem divinum excelso Principi |
18 |
tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deo |
19 |
tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo omnipotenti excelso |
20 |
et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna domo auctus est sonus suavitate plenus |
21 |
et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt |
22 |
tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem filiorum Israhel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari |
23 |
et iteravit orationem suam volens ostendere virtutem Dei |
24 |
et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae et fecit nobiscum secundum suam misericordiam |
25 |
det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israhel per dies sempiternos |
26 |
credere Israhel nobiscum esse misericordiam Dei ut sanet vos in diebus suis |
27 |
duas gentes odit anima mea tertia autem non est gens quam oderim |
28 |
qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus qui habitat in Sicimis |
29 |
doctrinam sapientiae et disciplinae scripsi in codice isto Iesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suo |
30 |
beatus qui in istis versatur bonis qui ponit illa in corde suo sapiens erit semper |
31 |
si enim haec fecerit ad omnia valebit quia lux Dei vestigium eius est |