| Chapter 7 |
1 |
tunc Sisennes, subregulus Coelensyriae et Foenicen, et Satrabozanes et sodales eius obsecuti his quae a Dario rege decreta erant, |
2 |
insistebant sacrosanctis operibus diligentissime cooperantes cum senioribus Iudaeorum, principibus Syriae. |
3 |
et prosperata sunt sacrosancta opera prophetantibus Aggeo et Zaccharia prophetis. |
4 |
et consummaverunt ea per praeceptum Domini Dei Israhel et ex consilio Cyri et Darii et Artaxersis regis Persarum. |
5 |
et consummata est domus sancta usque ad tertiam et vicesimam diem mensis adar, sexto anno Darii regis. |
6 |
et fecerunt filii Israhel et sacerdotes et Levitae et ceteri qui erant ex captivitate, qui adpositi sunt, secundum ea quae scripta sunt in libro Moysi. |
7 |
et obtulerunt in dedicatione templi Domini tauros centum, arietes ducentos, agnos quadringentos. |
8 |
et hedos pro peccatis universi Israhel duodecim secundum numerum tribuum Israhel. |
9 |
et steterunt sacerdotes et Levitae amicti stolis per tribus super opera Domini Dei Israhel secundum librum Moysi, et ostiarii per singulas ianuas. |
10 |
et egerunt filii Israhel cum his qui erant ex captivitate illud phase quartadecima luna mensis primi, quando sanctificati sunt sacerdotes et Levitae. |
11 |
et omnes filii captivitatis non sunt simul sanctificati, quia Levitae simul omnes sanctificati sunt |
12 |
et immolaverunt phase universis filiis captivitatis et fratribus suis sacerdotibus et sibimet ipsis. |
13 |
et manducaverunt filii Israhel qui erant ex captivitate, omnes qui recesserant ab omnibus execrationibus gentium terrae quaerentes Dominum, |
14 |
et celebraverunt diem festum azymorum septem diebus, epulantes in conspectu Domini, |
15 |
quoniam convertit consilium regis Assyriorum in eis, confortare manus eorum ad opera manus Domini Dei Israhel. |