| Chapter 12 |
1 |
et factum est dum loqueretur leo verba haec ad aquilam, et vidi, |
2 |
et ecce quod superaverat caput et non conparuit, et alae duae quae ad eum transierunt et erectae sunt ut regnarent, et erat regnum eorum exile et tumultu plenum. |
3 |
et vidi et ecce ipsa non apparescebant, et omne corpus aquilae incendebatur, et expavescebat terra valde. et ego a multo excessu mentis et a magno timore vigilavi, et dixi spiritui meo: |
4 |
ecce tu mihi praestitisti haec, in eo quod scrutas vias Altissimi. |
5 |
ecce adhuc fatigatus sum animo et spiritu meo invalidus sum valde, et nec modica est in me virtus a multo timore quem expavi nocte hac. |
6 |
nunc ergo orabo Altissimum, ut me confortet usque in finem. |
7 |
et dixi: Dominator Domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, et si iustificatus sum apud te prae multis, et si certum ascendit deprecatio mea ante faciem tuam, |
8 |
conforta me et ostende servo tuo mihi interpretationem et distinctionem visus horribilis huius, ut plenissime consoles animam meam. |
9 |
dignum enim me habuisti ostendere mihi temporum finem et temporum novissima. et dixit ad me: |
10 |
haec est interpretatio visionis huius quam vidisti: |
11 |
aquilam quam vidisti ascendentem de mari, hoc est regnum quartum, quod visum est in visu Danihelo fratri tuo, |
12 |
sed non est illi interpretatum, quomodo ego nunc tibi interpretor vel interpretavi. |
13 |
ecce dies veniunt, et exsurget regnum super terram et erit timoratior omnium regnorum quae fuerunt ante eam. |
14 |
regnabunt autem in ea duodecim reges, unus post unum. |
15 |
nam secundus qui incipiet regnare, ipse tenebit amplius tempus prae duodecim. |
16 |
haec est interpretatio duodecim alarum quas vidisti. |
17 |
et quoniam audisti vocem quae locuta est non de capitibus eius exientem, sed de medio corpore eius. |
18 |
haec est interpretatio, quoniam post tempus regni illius nascentur contentiones non modicae, et periclitabitur ut cadat, et non cadet tunc, sed iterum constituetur in suum initium. |
19 |
et quoniam vidisti subalares octo coherentes alis eius, |
20 |
haec est interpretatio: exsurgent enim in ipso octo reges, quorum erunt tempora levia et anni citati, et duo quidem ex ipsis perient |
21 |
adpropinquante tempore medio, quattuor autem servabuntur in tempore, cum incipiet adpropinquare tempus eius ut finiatur, duo vero in finem servabuntur. |
22 |
et quoniam vidisti tria capita quiescentia, |
23 |
haec est interpretatio: in novissimis eius suscitabit Altissimus tria regna et renovabit in ea multa, et dominabunt terram |
24 |
et qui inhabitant in ea cum labore multo super omnes qui fuerunt ante hos. propter hoc ipsi vocati sunt capita aquilae. |
25 |
isti enim erunt qui recapitulabunt impietates eius et qui perficient novissima eius. |
26 |
et quoniam vidisti caput maius non apparescentem, quoniam unus ex eis super lectum suum morietur, et tamen cum tormentis. |
27 |
nam duo qui perseveraverunt, gladius eos comedet. |
28 |
unius enim gladius comedet qui cum eo, sed tamen et hic gladio in novissimis cadet. |
29 |
et quoniam vidisti duas subalares treicientes super caput quod est a dextera parte, |
30 |
haec est interpretatio: hii sunt quos conservavit Altissimus in finem suam, hoc erat regnum exile et turbationis plenum, |
31 |
sicut vidisti. et leonem quem vidisti de silva evigilantem mugientem et loquentem ad aquilam et arguentem eam iniustitias ipsius per omnes sermones eius, sicut audisti. |
32 |
hic est unctus, quem reservavit Altissimus in finem ad eos et impietates ipsorum. arguet illos de iniustitiis ipsorum et infulciet coram ipsis spretiones eorum. |
33 |
statuet enim eos primum in iudicium vivos, et erit cum arguerit eos, tunc corrumpet eos. |
34 |
nam residuum populum meum liberabit cum misericordia, qui salvati sunt super fines meos, et iucundabit eos, quoadusque veniat finis, dies iudicii, de quo locutus sum tibi ab initio. |
35 |
hoc somnium quod vidisti, et haec interpretatio eius. |
36 |
tu ergo solus dignus fuisti scire Altissimi secretum hoc. |
37 |
scribe ergo omnia ista in libro quae vidisti, et pones ea in loco abscondito. |
38 |
et docebis ea sapientes de populo tuo, quorum scis corda posse capere et servare secreta haec. |
39 |
tu autem adhuc sustine hic alios dies septem, ut tibi ostendatur quicquid visum fuerit Altissimo ostendere tibi. |
40 |
et profectus est a me. et factum est cum audisset omnis populus, quoniam pertransierunt septem dies, et ego non fuissem reversus in civitatem, et congregavit se omnis a minimo usque ad maximum et venit ad me, et dixerunt mihi dicentes: |
41 |
quid peccavimus tibi et quid iniuste egimus in te, quoniam derelinquens nos sedisti in loco hoc? |
42 |
tu enim nobis superasti ex omnibus prophetis, sicut botrus de vindemia et sicut lucerna in loco obscuro, et sicut portus navi salvatae a tempestate. |
43 |
aut non sufficiunt nobis mala quae contigerunt? |
44 |
si ergo tu nos dereliqueris, quanto erat nobis melius, si essemus succensi et nos incendio Sion. |
45 |
nec enim nos meliores sumus eorum, qui ibi mortui sunt. et ploraverunt voce magna. et respondi ad eos et dixi: |
46 |
confide, Israhel, et noli tristari, tu domus Iacob. |
47 |
est enim memoria vestri coram Altissimo, et Fortis non est oblitus vestri in contentione. |
48 |
ego enim non dereliqui vos neque excessi a vobis, sed veni in hunc locum, ut deprecarer pro desolatione Sion, et ut quaererem misericordiam pro humilitate sanctificationis vestrae. |
49 |
et nunc ite unusquisque vestrum in domum suam, et ego veniam ad vos post dies istos. |
50 |
et profectus est populus, sicut dixi, ei in civitatem. |
51 |
ego autem sedi in campo septem diebus, sicut mihi mandavit, et manducabam de floribus solummodo agri, de herbis facta est mihi esca in diebus illis. |