| Chapter 3 |
1 |
igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace leges etiam adhuc optime custodirentur propter Oniae pontificis pietatem et animos odio habentes mala |
2 |
fiebat ut ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent et templum maximis muneribus inlustrarent |
3 |
ita ut Seleucus Asiae rex de reditibus suis praestaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes |
4 |
Simon autem de tribu Beniamin praepositus templi constitutus contendebat obsistente sibi principe sacerdotum iniquum aliquid in civitate moliri |
5 |
sed cum vincere Onian non posset venit ad Apollonium Tharseae filium qui illo tempore erat dux Coelesyriae et Foenicis |
6 |
et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse aerarium Hierosolymis et communes copias inmensas esse quae non pertinent ad rationem sacrificiorum esse autem possibile sub potestate regis cadere universa |
7 |
cumque rettulisset Apollonius ad regem de pecuniis quae delatae erant ille accitum Heliodorum qui erat super negotia eius misit cum mandatis ut praedictam pecuniam transportaret |
8 |
statimque Heliodorus iter adgressus specie quidem quasi per Coelesyriam et Foenicen civitates esset peragraturus re autem vera regis propositum perfecturus |
9 |
sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus narravit de dato indicio pecuniarum et cuius rei gratia adesset apparuit interrogabat autem si vere haec ita essent |
10 |
tunc summus sacerdos ostendit deposita esse haec et victualia viduarum ac pupillorum |
11 |
quaedam vero esse Hircani Tobiae viri valde eminentis in his quae detulerat impius Simon universa autem argenti talenta quadringenta esse et auri ducenta |
12 |
decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate inpossibile omnino esse |
13 |
at ille pro his quae habebat in mandatis a rege dicebat omni genere regiae deferenda |
14 |
constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus non modica vero per universam civitatem erat trepidatio |
15 |
sacerdotes autem ante altare cum sacerdotalibus stolis iactaverunt se et invocabant de caelo eum qui de depositis legem posuit ut his qui deposuerant ea salva custodiret |
16 |
iam vero qui videret summi sacerdotis vultum mente vulnerabatur facies enim et color inmutatus declarabat internum animi dolorem |
17 |
circumfusa enim erat viro maestitia quaedam et horror corporis per quae manifestus aspicientibus dolor cordis eius efficiebatur |
18 |
alii etiam congregati de domibus confluebant publica supplicatione obsecrantes pro eo quod in contemptum locus esset venturus |
19 |
accinctaeque mulieres ciliciis pectus per plateas confluebant sed et virgines quae conclusae erant procurrebant ad Onian aliae autem ad muros quaedam vero per fenestras aspiciebant |
20 |
universae autem protendentes manus in caelum deprecabantur |
21 |
erat enim misera commixtae multitudinis et magni sacerdotis in agone constituti expectatio |
22 |
et hii quidem invocabant omnipotentem Deum ut credita sibi his qui crediderant cum omni integritate conservarentur |
23 |
Heliodorus autem quod decreverat perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa aerarium praesens |
24 |
sed spiritus Omnipotentis magnam fecit suae ostensionis evidentiam ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei ruentes Dei virtute in dissolutionem et formidinem converterentur |
25 |
apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem optimis operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit qui autem ei sedebat videbatur arma habere aurea |
26 |
alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori optimi gloria speciosique amictu qui circumsteterunt eum et ex utraque parte flagellabant sine intermissione multis plagis verberantes |
27 |
subito autem Heliodorus concidit in terram eumque multa caligine circumfusum rapuerunt atque in sella gestatoria positum eiecerunt |
28 |
et is qui cum multis cursoribus et satellitibus praedictum ingressus est aerarium portabatur nullo sibi auxilium ferente manifesta cognita Dei virtute |
29 |
et ille quidem per divinam virtutem iacebat mutus |
30 |
hii autem Dominum benedicebant quia magnificavit locum suum et templum quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum apparente omnipotente Domino gaudio et laetitia impletum est |
31 |
tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Onian ut invocaret Altissimum et vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus |
32 |
considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Iudaeis circa Heliodorum consummatam obtulit pro salute viri hostiam salutarem |
33 |
cumque summus sacerdos exoraret idem iuvenes eisdem vestibus amicti adstantes Heliodoro dixerunt Oniae sacerdoti gratias age nam propter eum tibi Dominus vitam donavit |
34 |
tu autem ab eo flagellatus nuntia omnibus magnalia Dei et potestatem et his dictis non conparuerunt |
35 |
Heliodorus autem hostia Deo oblata et votis magnis promisit ei qui vivere illi concessit et Oniae gratias agens recepto exercitu repedabat ad regem |
36 |
testabatur autem omnibus ea quae sub oculis suis viderat opera magni Dei |
37 |
cum autem rex interrogasset Heliodorum quis est aptus adhuc semel Hierosolymam mitti ait |
38 |
si quem habes hostem aut regni tui insidiatorem mitte illuc et flagellatum eum recipies si tamen evaserit eo quod in loco vere sit Dei quaedam virtus |
39 |
nam ipse qui habet in caelis habitationem visitator et adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit |
40 |
igitur de Heliodoro et aerarii custodia ita se res habet |