| Chapter 13 |
1 |
aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum et dixit magnus es Domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum |
2 |
quoniam tu flagellas et salvas deducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam |
3 |
confitemini Domino filii Israhel et in conspectu gentium laudate eum |
4 |
quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens praeter eum |
5 |
ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam |
6 |
aspicite ergo quae fecit vobiscum et cum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum exaltate in operibus vestris |
7 |
ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem |
8 |
convertimini itaque peccatores et facite iustitiam coram Deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam |
9 |
ego autem et anima mea in eo laetabimur |
10 |
benedicite Dominum omnes electi eius agite dies laetitiae et confitemini illi |
11 |
Hierusalem civitas Dei castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum |
12 |
confitere Domino in bonis et benedic Deum saeculorum ut reaedificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et gaudeas in omnia saecula saeculorum |
13 |
luce splendida fulgebis et omnes fines terrae adorabunt te |
14 |
nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes adorabunt Dominum in te et terram tuam in sanctificatione habebunt |
15 |
nomen magnum invocabunt in te |
16 |
maledicti erunt qui contempserint te et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui aedificaverint te |
17 |
tu autem laetaberis in filiis tuis quoniam omnes benedicentur et congregabuntur ad Dominum |
18 |
beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pace tua |
19 |
anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam |
20 |
beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Hierusalem |
21 |
portae Hierusalem ex sapphyro et zmaragdo aedificabuntur et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius |
22 |
ex lapide candido et mundo omnes plateae eius sternentur et per vicos eius alleluia cantabitur |
23 |
benedictus Dominus qui excitavit eam ut sit regnum eius in saecula saeculorum super eam amen |