| Chapter 1 |
1 |
diligite iustitiam qui iudicatis terram sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum |
2 |
quoniam invenitur ab his qui non temptant illum apparet autem eis qui fidem habent in illum |
3 |
perversae enim cogitationes separant a Deo probata autem virtus corripit insipientes |
4 |
quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis |
5 |
sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu et corripietur superveniente iniquitate |
6 |
benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis eius scrutator est verus et linguae illius auditor |
7 |
quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis |
8 |
propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec praeteriet illum corripiens iudicium |
9 |
in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius |
10 |
quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur |
11 |
custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest et a detractione parcite linguae quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam |
12 |
nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum |
13 |
quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum |
14 |
creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra |
15 |
iustitia enim inmortalis est |
16 |
impii autem manibus et verbis arcessierunt illam et aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam quoniam digni sunt qui sunt ex parte illius |