| Chapter 3 |
1 |
iustorum autem animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis |
2 |
visi sunt in oculis insipientium mori et aestimata est adflictio exitus illorum |
3 |
et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace |
4 |
et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum inmortalitate plena est |
5 |
et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se |
6 |
tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum |
7 |
fulgebunt et tamquam scintillae in harundineto discurrent |
8 |
iudicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit Dominus illorum in perpetuum |
9 |
qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis illius |
10 |
impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt |
11 |
sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et vacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia opera illorum sunt |
12 |
mulieres eorum insensatae sunt et nequissimi filii eorum |
13 |
maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis incoinquinata quae non scivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum |
14 |
et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima |
15 |
bonorum enim laborum gloriosus est fructus et quae non concidat radix sapientiae |
16 |
filii autem adulterorum inconsummati erunt et ab iniquo toro semen exterminabitur |
17 |
et si quidem longae vitae erunt in nihilum conputabuntur et sine honore erit novissima senectus illorum |
18 |
et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem nec in die agnitionis adlocutionem |
19 |
nationis enim iniquae dirae sunt consummationes |