| Chapter 6 |
1 |
melior est sapientia quam vires et vir prudens magis quam fortis |
2 |
audite ergo reges et intellegite discite iudices finium terrae |
3 |
praebete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum |
4 |
quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur |
5 |
quoniam cum essetis ministri regni illius non recte iudicastis neque custodistis legem iustitiae neque secundum voluntatem Dei ambulastis |
6 |
horrende et cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt fiet |
7 |
exiguo enim conceditur misericordia potentes autem potenter tormenta patientur |
8 |
non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus nec reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et aequaliter cura est illi pro omnibus |
9 |
fortioribus autem fortior instat cruciatio |
10 |
ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et non excidatis |
11 |
qui enim custodierint iusta iuste iustificabuntur et qui didicerint ista invenient quid respondeant |
12 |
concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam |
13 |
clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui quaerunt illam |
14 |
praeoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat |
15 |
qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit adsidentem enim illam foribus suis inveniet |
16 |
cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito erit securus |
17 |
quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis |
18 |
initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia |
19 |
cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est |
20 |
incorruptio autem facit esse proximum Deo |
21 |
concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum |
22 |
si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis |
23 |
|
24 |
quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem |
25 |
neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam ista non erit particeps sapientiae |
26 |
multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et rex sapiens populi stabilimentum est |
27 |
ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis |