| Chapter 7 |
1 |
sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris figuratus sum caro |
2 |
decem mensuum tempore coagulatus in sanguine ex semine hominis et delectamento somni conveniente |
3 |
et ego natus accepi communem aerem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans |
4 |
in involumentis nutritus sum et curis magnis |
5 |
nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium |
6 |
unus ergo introitus est omnibus ad vitam et similis exitus |
7 |
propter hoc optavi et datus est mihi sensus et invocavi et venit in me spiritus sapientiae |
8 |
et praeposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in conparatione illius |
9 |
nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius |
10 |
super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius |
11 |
venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius |
12 |
et laetatus sum in omnibus quoniam antecedebat ista sapientia et ignorabam quoniam horum omnium mater est |
13 |
quam sine fictione didici et sine invidia communico et honestatem illius non abscondo |
14 |
infinitus enim thesaurus est hominibus quod qui usi sunt participes facti sunt amicitiae Dei propter disciplinae dona commendati |
15 |
mihi autem det Deus dicere ex sententia et praesumere digna horum quae dantur quoniam ipse et sapientiae dux est et sapientium emendator |
16 |
in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientiae disciplina |
17 |
ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam veram ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum |
18 |
initium et consummationem et medietatem temporum et meditationem omnium morum mutationes et divisiones temporum |
19 |
anni cursus et stellarum dispositiones |
20 |
naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et cogitationes hominum differentias arborum et virtutes radicum |
21 |
et quaecumque sunt absconsa et inprovisa didici omnium enim artifex docuit me sapientia |
22 |
est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere |
23 |
humanus stabilis certus securus omnem habens virtutem omnia prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos subtiles |
24 |
omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia adtingit autem ubique et capit propter suam munditiam |
25 |
vapor est enim virtutis Dei et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit |
26 |
candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius |
27 |
et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia innovat et per nationes in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit |
28 |
neminem enim diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat |
29 |
est enim haec speciosior sole et super omnem stellarum dispositionem luci conparata invenitur prior |
30 |
illi enim succedit nox sapientiam autem non vincit malitia |