| Chapter 11 |
1 |
direxit opera illorum in manibus prophetae sancti |
2 |
iter fecerunt per deserta quae non inhabitabantur et in locis secretis fixerunt casas |
3 |
steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt |
4 |
sitierunt et invocaverunt te et data est illis de petra altissima aqua et requies sitis de lapide duro |
5 |
per quae enim poenas passi sunt inimici illorum |
6 |
per haec cum illis deesset bene cum illis actum est |
7 |
nam pro fonte quidem sempiterni fluminis humanum sanguinem dedisti iniustis |
8 |
qui comminuerentur in traductione infantum occisorum dedisti illis abundantem aquam insperate |
9 |
ostendens per sitim quae tunc fuit quemadmodum tuos exaltares et adversarios illorum necares |
10 |
cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam accipientes scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur |
11 |
hos quidem tamquam pater monens probasti illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti |
12 |
absentes enim et praesentes similiter torquebantur |
13 |
duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum |
14 |
cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum |
15 |
quem enim in expositione prava proiectum deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter iustis faciens |
16 |
pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam |
17 |
ut scirent quia per quae peccat quis per haec et torquetur |
18 |
non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quae creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones |
19 |
aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab oculis scintillas emittentes |
20 |
quarum non solum laesura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere |
21 |
sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuae sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti |
22 |
multum enim valere tibi soli superat semper et virtuti brachii tui quis resistet |
23 |
quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in terram |
24 |
sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam |
25 |
diligis enim omnia quae sunt et nihil odisti horum quae fecisti nec enim odiens aliquid constituisti |
26 |
quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur |
27 |
parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas |