| Chapter 1 |
1 |
beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit |
2 |
sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte |
3 |
et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur |
4 |
non sic impii %non sic; sed tamquam pulvis quem proicit ventus %a facie terrae; |
5 |
ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum |
6 |
quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit |