| Chapter 2 |
1 |
psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania |
2 |
adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma |
3 |
disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum |
4 |
qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos |
5 |
tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos |
6 |
ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius |
7 |
Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te |
8 |
postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae |
9 |
reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos |
10 |
et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram |
11 |
servite Domino in timore et exultate ei in tremore |
12 |
adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta |
13 |
cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo |