| Chapter 24 |
1 |
psalmus David ad te Domine levavi animam meam |
2 |
Deus meus in te confido non erubescam |
3 |
neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur |
4 |
confundantur %omnes; iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi %et; semitas tuas doce me |
5 |
dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die |
6 |
reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt |
7 |
delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei * tu; propter bonitatem tuam Domine |
8 |
dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via |
9 |
diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas |
10 |
universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius |
11 |
propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim |
12 |
quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit |
13 |
anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram |
14 |
firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis |
15 |
oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos |
16 |
respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego |
17 |
tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me |
18 |
vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea |
19 |
respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me |
20 |
custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te |
21 |
innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te |
22 |
libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis |