| Chapter 34 |
1 |
huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me |
2 |
adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi |
3 |
effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum |
4 |
confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala |
5 |
fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos |
6 |
fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos |
7 |
quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam |
8 |
veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso |
9 |
anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo |
10 |
omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum |
11 |
surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me |
12 |
retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae |
13 |
ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur |
14 |
quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar |
15 |
et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi |
16 |
dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis |
17 |
Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam |
18 |
confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te |
19 |
non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis |
20 |
quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia * terrae loquentes; dolos cogitabant |
21 |
et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri |
22 |
vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me |
23 |
exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam |
24 |
iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant mihi |
25 |
non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum |
26 |
erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me |
27 |
exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius |
28 |
et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam |