| Chapter 35 |
1 |
in finem servo Domini David |
2 |
dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius |
3 |
quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium |
4 |
verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret |
5 |
iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit |
6 |
Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes |
7 |
iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine |
8 |
quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt |
9 |
inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos |
10 |
quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen |
11 |
praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde |
12 |
non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me |
13 |
ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare |