| Chapter 36 |
1 |
ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem |
2 |
quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident |
3 |
spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius |
4 |
delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui |
5 |
revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet |
6 |
et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem |
7 |
subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias |
8 |
desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris |
9 |
quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram |
10 |
et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies |
11 |
mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis |
12 |
observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis |
13 |
Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius |
14 |
gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde |
15 |
gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur |
16 |
melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas |
17 |
quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus |
18 |
novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit |
19 |
non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur |
20 |
quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt |
21 |
mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet |
22 |
quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt |
23 |
apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet |
24 |
cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam |
25 |
iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes |
26 |
tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit |
27 |
declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi |
28 |
quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit |
29 |
iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum %saeculi; super eam |
30 |
os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium |
31 |
lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius |
32 |
considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum |
33 |
Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi |
34 |
expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis |
35 |
vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani |
36 |
et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius |
37 |
custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico |
38 |
iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt |
39 |
salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis |
40 |
et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo |