| Chapter 37 |
1 |
psalmus David in rememorationem de sabbato |
2 |
Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me |
3 |
quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam |
4 |
non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum |
5 |
quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me |
6 |
putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae |
7 |
miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar |
8 |
quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea |
9 |
adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei |
10 |
Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus |
11 |
cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum |
12 |
amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt |
13 |
et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur |
14 |
ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum |
15 |
et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones |
16 |
quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus |
17 |
quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt |
18 |
quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper |
19 |
quoniam iniquitatem meam adnuntiabo %et; cogitabo pro peccato meo |
20 |
inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique |
21 |
qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem |
22 |
non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me |
23 |
intende in adiutorium meum Domine salutis meae |