| Chapter 45 |
1 |
in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus |
2 |
Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis |
3 |
propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris |
4 |
sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma |
5 |
fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus |
6 |
Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo |
7 |
conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra |
8 |
Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma |
9 |
venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram |
10 |
auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne |
11 |
vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra |
12 |
Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob |