| Chapter 49 |
1 |
psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum |
2 |
ex Sion species decoris eius |
3 |
Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida |
4 |
advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum |
5 |
congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia |
6 |
et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma |
7 |
audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum |
8 |
non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper |
9 |
non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos |
10 |
quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves |
11 |
cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est |
12 |
si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius |
13 |
numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo |
14 |
immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua |
15 |
et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma |
16 |
peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum |
17 |
tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum |
18 |
si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas |
19 |
os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos |
20 |
sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum |
21 |
haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam |
22 |
intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat |
23 |
sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei |