| Chapter 51 |
1 |
in finem intellectus David |
2 |
cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech |
3 |
quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate |
4 |
tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum |
5 |
dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma |
6 |
dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam |
7 |
propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma |
8 |
videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent |
9 |
ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua |
10 |
ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi |
11 |
confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum |