| Chapter 55 |
1 |
in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth |
2 |
miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me |
3 |
conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me |
4 |
ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo |
5 |
in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro |
6 |
tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum |
7 |
inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam |
8 |
pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus |
9 |
vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua |
10 |
tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es |
11 |
in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo |
12 |
in me sunt Deus vota *tua; % quae; reddam laudationes tibi |
13 |
quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium |