| Chapter 57 |
1 |
in finem ne disperdas David in tituli inscriptione |
2 |
si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum |
3 |
etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant |
4 |
alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa |
5 |
furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas |
6 |
quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter |
7 |
Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus |
8 |
ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur |
9 |
sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem |
10 |
priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos |
11 |
laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris |
12 |
et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra |