| Chapter 63 |
1 |
in finem psalmus David |
2 |
exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam |
3 |
protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem |
4 |
quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram |
5 |
ut sagittent in occultis inmaculatum |
6 |
subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos |
7 |
scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum |
8 |
et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum |
9 |
et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos |
10 |
et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt |
11 |
laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde |