| Chapter 65 |
1 |
in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis terra |
2 |
psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius |
3 |
dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui |
4 |
omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma |
5 |
venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum |
6 |
qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso |
7 |
qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma |
8 |
benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius |
9 |
qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos |
10 |
quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum |
11 |
induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro |
12 |
inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium |
13 |
introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea |
14 |
quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea |
15 |
holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma |
16 |
venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae |
17 |
ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea |
18 |
iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus |
19 |
propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae |
20 |
benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me |