| Chapter 67 |
1 |
in finem David psalmus cantici |
2 |
exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius |
3 |
sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei |
4 |
et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia |
5 |
cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius |
6 |
patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo |
7 |
Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris |
8 |
Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma |
9 |
terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel |
10 |
pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam |
11 |
animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus |
12 |
Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa |
13 |
rex virtutum dilecti *dilecti; et speciei domus dividere spolia |
14 |
si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri |
15 |
dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon |
16 |
mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis |
17 |
ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem |
18 |
currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto |
19 |
ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus |
20 |
benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma |
21 |
Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis |
22 |
verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis |
23 |
dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris |
24 |
ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso |
25 |
viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto |
26 |
praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum |
27 |
in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel |
28 |
ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali |
29 |
manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis |
30 |
a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera |
31 |
increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt |
32 |
venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo |
33 |
regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma %psallite Deo; |
34 |
qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis |
35 |
date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus |
36 |
mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus |