| Chapter 68 |
1 |
in finem pro his qui commutabuntur David |
2 |
salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam |
3 |
infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me |
4 |
laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum |
5 |
multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui tunc exsolvebam |
6 |
Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita |
7 |
non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel |
8 |
quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam |
9 |
extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae |
10 |
quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me |
11 |
et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi |
12 |
et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam |
13 |
adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum |
14 |
ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae |
15 |
eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum |
16 |
non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum |
17 |
exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me |
18 |
et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me |
19 |
intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me |
20 |
tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam |
21 |
in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni |
22 |
et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto |
23 |
fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum |
24 |
obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva |
25 |
effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos |
26 |
fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet |
27 |
quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt |
28 |
adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua |
29 |
deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur |
30 |
ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me |
31 |
laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude |
32 |
et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas |
33 |
videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra |
34 |
quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit |
35 |
laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis |
36 |
quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam |
37 |
et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea |