| Chapter 72 |
1 |
psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde |
2 |
mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei |
3 |
quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns |
4 |
quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum |
5 |
in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur |
6 |
ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua |
7 |
prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis |
8 |
cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt |
9 |
posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra |
10 |
ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis |
11 |
et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso |
12 |
ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias |
13 |
%et dixi; ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas |
14 |
et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino |
15 |
si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi |
16 |
et existimabam cognoscere hoc labor est ante me |
17 |
donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum |
18 |
verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur |
19 |
quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam |
20 |
velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges |
21 |
quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt |
22 |
et ego ad nihilum redactus sum et nescivi |
23 |
ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum |
24 |
tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me |
25 |
quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram |
26 |
defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum |
27 |
quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te |
28 |
mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas % in portis filiae Sion; |