| Chapter 74 |
1 |
in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici |
2 |
confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua |
3 |
cum accepero tempus ego iustitias iudicabo |
4 |
liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma |
5 |
dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu |
6 |
nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem |
7 |
quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus |
8 |
quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat |
9 |
quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae |
10 |
ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob |
11 |
et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti |