| Chapter 77 |
1 |
intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei |
2 |
aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio |
3 |
quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis |
4 |
non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit |
5 |
et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis |
6 |
ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis |
7 |
ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant |
8 |
ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius |
9 |
filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli |
10 |
non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare |
11 |
et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis |
12 |
coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos |
13 |
interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem |
14 |
et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis |
15 |
interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa |
16 |
et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas |
17 |
et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso |
18 |
et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis |
19 |
et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto |
20 |
quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo |
21 |
ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel |
22 |
quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius |
23 |
et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit |
24 |
et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis |
25 |
panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam |
26 |
transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum |
27 |
et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata |
28 |
et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum |
29 |
et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis |
30 |
non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum |
31 |
et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit |
32 |
in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius |
33 |
et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione |
34 |
cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum |
35 |
et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est |
36 |
et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei |
37 |
cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius |
38 |
ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam |
39 |
et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens |
40 |
quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso |
41 |
et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt |
42 |
non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis |
43 |
sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos |
44 |
et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent |
45 |
misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos |
46 |
et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae |
47 |
et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina |
48 |
et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni |
49 |
misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos |
50 |
viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit |
51 |
et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham |
52 |
et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto |
53 |
et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare |
54 |
et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis |
55 |
et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel |
56 |
et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt |
57 |
et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum |
58 |
et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt |
59 |
audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel |
60 |
et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus |
61 |
et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici |
62 |
et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit |
63 |
iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae |
64 |
sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur |
65 |
et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino |
66 |
et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis |
67 |
et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit |
68 |
et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit |
69 |
et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula |
70 |
et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum |
71 |
pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam |
72 |
et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos |