| Chapter 80 |
1 |
in finem pro torcularibus Asaph |
2 |
exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob |
3 |
sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara |
4 |
bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae |
5 |
quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob |
6 |
testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit |
7 |
devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt |
8 |
in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma |
9 |
audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me |
10 |
non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum |
11 |
ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud |
12 |
et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi |
13 |
et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis |
14 |
si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset |
15 |
pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam |
16 |
inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo |
17 |
et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos |