| Chapter 87 |
1 |
canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae |
2 |
Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te |
3 |
intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam |
4 |
quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit |
5 |
aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio |
6 |
inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt |
7 |
posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis |
8 |
super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma |
9 |
longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar |
10 |
oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas |
11 |
numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma |
12 |
numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione |
13 |
numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis |
14 |
et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te |
15 |
ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me |
16 |
pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus |
17 |
in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me |
18 |
circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul |
19 |
elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria |