| Chapter 88 |
1 |
intellectus Aethan Ezraitae |
2 |
misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo |
3 |
quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua *in eis; |
4 |
disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo |
5 |
usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma |
6 |
confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum |
7 |
quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei |
8 |
Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt |
9 |
Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo |
10 |
tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas |
11 |
tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos |
12 |
tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti |
13 |
aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt |
14 |
tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua |
15 |
iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam |
16 |
beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt |
17 |
et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur |
18 |
quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum |
19 |
quia Domini est adsumptio *nostra; et Sancti Israhel regis nostri |
20 |
tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea |
21 |
inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum |
22 |
manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum |
23 |
nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum |
24 |
et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam |
25 |
et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius |
26 |
et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius |
27 |
ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae |
28 |
et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae |
29 |
in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi |
30 |
et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli |
31 |
si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint |
32 |
si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint |
33 |
visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum |
34 |
misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea |
35 |
neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita |
36 |
semel iuravi in sancto meo si David mentiar |
37 |
semen eius in aeternum manebit |
38 |
et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma |
39 |
tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum |
40 |
evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius |
41 |
destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem |
42 |
diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis |
43 |
exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius |
44 |
avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello |
45 |
destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti |
46 |
minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma |
47 |
usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua |
48 |
memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum |
49 |
quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma |
50 |
ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua |
51 |
memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium |
52 |
quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui |
53 |
benedictus Dominus in aeternum fiat fiat |