| Chapter 90 |
1 |
laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur |
2 |
dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum |
3 |
quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero |
4 |
in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis |
5 |
scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno |
6 |
a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano |
7 |
cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit |
8 |
verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis |
9 |
quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum |
10 |
non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo |
11 |
quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis |
12 |
in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum |
13 |
super aspidem et basiliscum ambulabis %et; conculcabis leonem et draconem |
14 |
quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum |
15 |
clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum |
16 |
longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum |