| Chapter 94 |
1 |
laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro |
2 |
praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei |
3 |
quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos |
4 |
quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt |
5 |
quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt |
6 |
venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos |
7 |
quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius |
8 |
hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra |
9 |
sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt *me; et viderunt opera mea |
10 |
quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde |
11 |
et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si intrabunt in requiem meam |