| Chapter 95 |
1 |
quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra |
2 |
cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare eius |
3 |
adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius |
4 |
quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos |
5 |
quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit |
6 |
confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius |
7 |
adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem |
8 |
adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria eius |
9 |
adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa terra |
10 |
dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate |
11 |
laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius |
12 |
gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum |
13 |
a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua |