| Chapter 104 |
1 |
alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius |
2 |
cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius |
3 |
laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum |
4 |
quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper |
5 |
mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius |
6 |
semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius |
7 |
ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius |
8 |
memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes |
9 |
quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac |
10 |
et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum |
11 |
dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae |
12 |
cum essent numero breves paucissimos et incolas eius |
13 |
et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum |
14 |
non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges |
15 |
nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari |
16 |
et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit |
17 |
misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph |
18 |
humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius |
19 |
donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum |
20 |
misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum |
21 |
constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae |
22 |
ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret |
23 |
et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham |
24 |
et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius |
25 |
convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius |
26 |
misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum |
27 |
posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham |
28 |
misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos |
29 |
convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum |
30 |
dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum |
31 |
dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum |
32 |
posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum |
33 |
et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum |
34 |
dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus |
35 |
et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum |
36 |
et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum |
37 |
et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus |
38 |
laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos |
39 |
expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem |
40 |
petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos |
41 |
disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina |
42 |
quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum |
43 |
et eduxit populum suum in exultatione %et; electos suos in laetitia |
44 |
et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt |
45 |
ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant |