| Chapter 108 |
1 |
in finem David psalmus |
2 |
Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est |
3 |
locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis |
4 |
pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam |
5 |
et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea |
6 |
constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius |
7 |
cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum |
8 |
fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter |
9 |
fiant filii eius orfani et uxor eius vidua |
10 |
nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis |
11 |
scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius |
12 |
non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius |
13 |
fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius |
14 |
in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur |
15 |
fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum |
16 |
pro eo quod non est recordatus facere misericordiam |
17 |
et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare |
18 |
et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius |
19 |
fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur |
20 |
hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam |
21 |
et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me |
22 |
quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me |
23 |
sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae |
24 |
genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum |
25 |
et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua |
26 |
adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam |
27 |
et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam |
28 |
maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur |
29 |
induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua |
30 |
confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum |
31 |
quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam |